monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. In illo tempore, rogabat Iesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Et respondens Iesus, dixit ad illum; Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata tua. Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, vade in pace.